monumenta.ch > Hieronymus > ad Philippenses, 3
Hieronymus, ad Philippenses, 2 <<<     >>> 4

Caput 3 HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

uwb69.40 v
1 de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
2 videte slu145.152 canes videte malos operarios videte concisionem
3 nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus bnf107.343 r et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes
4 csg68.331 quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis
5 circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
6 secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei uwb12.24 r secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella
7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta
8 verumtamen bnf107.344 r existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam
9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide
10 ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius
11 si quo modo occurram ad resurrectionem bnf107.345 r quae est ex mortuis
12 non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum slu145.153 a Christo Iesu
13 fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me
14 ad descsg75.824tinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu
15 quicumque ergo perfecsg68.332cti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit
16 verumtamen ad quod pervenimus bnf107.346 r ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula
17 imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos
18 multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi
19 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt
20 nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum
21 qui reformabit corpus bnf107.347 r humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia

bsb110737.36

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik